monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 3, 2
CESTI PII. Vos ego [adhunc], di immortales, invoco: sic reclusuri estis maria? obstate potius. Ne Priami quidem liberos immolaturus es. Describe nunc tempestatem. omnia ista patimur, nec parricidium fecimus. Quod hoc sacrum est, virginis deae templo virginem occidere? libentius hanc sacerdotem habebit quam victimam. CORNELI HISPANI. Infestae sunt, inquit, tempestates et saeviunt maria; neque adhuc parricidium feci. ista maria, si numine suo deus regeret, adulteris clauderentur. MARULLI. Si non datur nobis ad bellum iter, revertamur ad liberos. ARGENTARI. Iterum in malum familiae nostrae fatale revolvimur: propter adulteram fratris liberi pereunt. Ista mercede nollem reverti. At Priamus bellum pro adultero filio gerit.